Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 11 Cic. Fam. 12 (English) >>Cic. Fam. 13

LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS Scr. in Pompeiano v Non. Mai. a. 710 (44). CICERO CASSIO S. 12.1.1 FINEM nullam facio, mihi crede, Cassi, de te et Bruto nostro, id est de tota re p. cogitandi, cuius omnis spes in vobis est et in D. Bruto ; quam quidem iam habeo ipse meliorem re publica a Dolabella meo praeclarissime gesta. manabat enim illud malum urbanum et ita corroborabatur cotidie ut ego quidem et urbi et otio diffiderem urbano, sed ita sedulo compressa est ut mihi videamur omne iam ad tempus ab illo dumtaxat sordidissimo periculo tuti futuri. reliqua magna sunt ac multa sed posita omnia in vobis. quamquam primum quidque explicemus. nam ut adhuc quidem actum est, non regno sed rege liberati videmur ; interfecto enim rege regios omnis nutus tuemur, neque vero id solum sed etiam, quae ipse ille si viveret non faceret, ea nos quasi cogitata ab illo probamus. nec eius quidem rei finem video. tabulae figuntur, immunitates dantur, pecuniae maximae discribuntur, exsules reducuntur, senatus consulta falsa deferuntur, ut tantum modo odium illud hominis impuri et servitutis dolor depulsus esse videatur, res p. iaceat in iis perturbationibus in quas eam ille coniecit. 12.1.2 haec omnia vobis sunt expedienda, nec hoc cogitandum, satis iam habere rem p. a vobis. habet illa quidem tantum quantum numquam mihi in mentem venit optare, sed contenta non est et pro magnitudine et animi et benefici vestri a vobis magna desiderat. adhuc ulta suas iniurias est per vos interitu tyranni ; nihil amplius ; ornamenta vero sua quae reciperavit? an quod ei mortuo paret quem vivum ferre non poterat? cuius aera refigere debebamus, eius etiam chirographa defendimus? at enim ita decrevimus. fecimus id quidem temporibus cedentes, quae valent in re p. plurimum ; sed immoderate quidam et ingrate nostra facilitate abutuntur. verum haec propediem et multa alia coram ; interim velim sic tibi persuadeas, mihi cum rei p. quam semper habui carissimam, tum amoris nostri causa maximae curae esse tuam dignitatem. da operam ut valeas. vale.

Scr. Romae inter xiii K. et iii Non. Oct a. 710 (44). CICERO CASSIO S. 12.2.1 vehementer laetor tibi probari sententiam et orationem meam. qua si saepius uti liceret, nihil esset negoti libertatem et rem p. reciperare ; sed homo amens et perditus multoque nequior quam ille ipse quem tu nequissimum occisum esse dixisti caedis initium quaerit nullamque aliam ob causam me auctorem fuisse Caesaris interficiendi criminatur, nisi ut in me veterani incitentur ; quod ego periculum non extimesco, modo vestri facti gloriam cum mea laude communicet. ita nec Pisoni qui in eum primus invectus est nullo adsentiente, nec mihi qui idem tricesimo post die feci, nec P. Servilio qui me est consecutus, tuto in senatum venire licet. caedem enim gladiator quaerit eiusque initium a. d. xiii K. Octobr. a me se facturum putavit ; ad quem paratus venerat, cum in villa Metelli compluris dies commentatus esset. quae autem in lustris et in vino commentatio potuit esse? itaque omnibus est visus, ut ad te antea scripsi, vomere suo more, non dicere. . 12.2.2 qua re, quod scribis te confidere auctoritate et eloquentia nostra aliquid profici posse, non nihil ut in tantis malis est profectum. intellegit enim populus R. tris esse consularis, qui, quia de re p. bene senserint, libere locuti sint, tuto in senatum venire non possint. nec est praeterea quod quicquam exspectes. tuus enim necessarius adfinitate nova delectatur, itaque iam non est studiosus ludorum infinitoque fratris tui plausu diruiupitur ; alter item adfinis novis commentariis Caesaris delenitus est. sed haec tolerabilia, . illud non ferendum, quod est qui vestro anno filium suum consulem futurum putet ob eamque causam se huic latroni deservire prae se ferat. 12.2.3 nam L. Cotta familiaris meus fatali quadam desperatione, ut ait, minus in senatum venit ; L. Caesar, optimus et fortissimus civis, valetudine impeditur ; Ser. Sulpicius et summa auctoritate et optime sentiens non adest ; reliquos exceptis designatis ignosce mihi si non numero consularis. habes auctores consili publici. qui numerus etiam bonis rebus exiguus esset, quid censes perditis? qua re spes est omnis in vobis ; qui si idcirco abestis ut sitis in tuto, ne in vobis quidem ; sin aliquid dignum vestra gloria cogitatis, velim salvis nobis ; sin id minus, res tamen publica per vos brevi tempore ius suum reciperabit. ego tuis neque desum neque dero. qui si quae ad me referent, mea tibi benevolentia fidesque praestabitur. vale.

Scr. Romae inter vi et prid. Non. Oct. a. 710 (44). CICERO CASSIO S. 12.3.1 auget tuus amicus furorem in dies. primum in statua quam posuit in rostris inscripsit 'PARENTI OPTIME MERITO,' ut non modo sicarii sed iam etiam parricidae iudicemini, quid dico 'iudicemini'? iudicemur potius ; vestri enim pulcherrimi facti ille furiosus me principem dicit fuisse. utinam quidem fuissem! molestus nobis non esset. sed hoc vestrum est ; quod quoniam praeteriit, utinam haberem quid vobis darem consili! sed ne mihi quidem ipsi reperio quid faciendum sit. quid enim est quod contra vim sine vi fieri possit? 12.3.2 consilium omne autem hoc est illorum, ut mortem Caesaris persequantur. itaque ante diem vi Non. Oct. productus in contionem a Cannutio turpissime ille quidem discessit, sed tamen ea dixit de conservatoribus patriae quae dici deberent de proditoribus ; de me quidem non dubitanter quin omnia de meo consilio et vos fecissetis et Cannutius faceret. cetera cuius modi sint ex hoc iudica quod legato tuo viaticum eripuerunt. quid eos interpretari putas, cum hoc faciunt? ad hostem scilicet portari. O rem miseram! dominum ferre non potuimus, conservo servimus. et tamen me quidem favente magis quam sperante etiam nunc residet spes in virtute tua. sed ubi sunt copiae? de reliquo malo te ipsum tecum loqui quam nostra dicta cognoscere. vale.

Scr. Romae circ. K. Febr. a. 711 (43). CICERO CASSIO S. 12.4.1 vellem Idibus Martiis me ad cenam invitasses ; reliquiarum nihil fuisset. nunc me reliquiae vestrae exercent et quidem praeter ceteros me hercule. quamquam egregios consules habemus sed turpissimos consularis, senatum fortem sed infimo quemque honore fortissimum ; populo vero nihil fortius, nihil melius Italiaque universa : nihil autem foedius Philippo et Pisone legatis, nihil flagitiosius. qui cum essent missi ut Antonio ex senatus sententia certas res nuntiarent, cum ille earum rerum nulli paruisset, ultro ab illo ad nos intolerabilia postulata rettulerunt. itaque ad nos concurritur factique iam in re salutari populares sumus. 12.4.2 sed tu quid ageres, quid acturus, ubi denique esses, nesciebam ; fama nuntiabat te esse in Syria, auctor erat nemo. de Bruto, quo propius est, eo firmiora videntur esse quae nuntiantur. Dolabella valde vituperabatur ab hominibus non insulsis, quod tibi tam cito succederet, cum tu vixdum xxx dies in Syria fuisses. itaque constabat eum recipi in Syriam non oportere. summa laus et tua et Bruti est, quod exercitum praeter spem existimamini comparasse. scriberem plura, si rem causamque nossem ; nunc quae scribo scribo ex opinione hominum atque fama. tuas litteras avide exspecto. vale.

Scr. Romae circ. Non. Febr. a. 711 (43). CICERO CASSIO S. 12.5.1 hiemem credo adhuc prohibuisse quo minus de te certum haberemus quid ageres maximeque ubi esses ; loquebantur omnes tamen (credo, quod volebant) in Syria te esse, habere copias. id autem eo facilius credebatur, quia simile veri videbatur. Brutus quidem noster egregiam laudem est consecutus ; res enim tantas gessit tamque inopinatas ut eae cum per se gratae essent tum ornatiores propter celeritatem. quod si tu ea tenes quae putamus, magnis subsidiis fulta res p. est ; a prima enim ora Graeciae usque ad Aegyptum optimorum civium imperiis muniti erimus et copiis. 12.5.2 quamquam, nisi me fallebat, res se sic habebat ut totius belli omne discrimen in D. Bruto positum videretur qui si, ut sperabamus, erupisset Mutina, nihil belli reliqui fore videbatur. parvis omnino iam copiis obsidebatur, quod magno praesidio Bononiam tenebat Antonius. erat autem Claternae noster Hirtius, ad forum Corneli Caesar, uterque cum firmo exercitu, magnasque Romae Pansa copias ex dilectu Italiae compararat. hiems adhuc rem geri prohibuerat. Hirtius nihil nisi considerate, ut mihi crebris litteris significat, acturus videbatur. praeter Bononiam, Regium Lepidi, Parmam totam Galliam tenebamus studiosissimam rei publicae ; tuos etiam clientis Transpadanos mirifice coniunctos cum causa habebamus. erat firmissimus senatus exceptis consularibus, ex quibus unus L. Caesar a firmus est et rectus. Ser. Sulpici morte magnum praesidium amisimus ; reliqui partim inertes, partim improbi ; non nulli invident eorum laudi quos in re p. probari vident ; populi vero Romani totiusque Italiae mira consensio est. haec erant fere quae tibi nota esse vellem ; nunc autem opto ut ab istis Orientis partibus virtutis tuae lumen eluceat. vale.

Scr. Romae inter ex. m. Mart. et vii Id. Apr. a. 711 (43). CICERO CASSIO S. 12.6.1 qui status rerum fuerit tum cum has litteras dedi scire poteris ex C. Titio Strabone, viro bono et optime de re p. sentiente ; nam quid dicam 'cupidissimo tui, qui domo et fortunis relictis ad te potissimum profectus sit? itaque eum tibi ne commendo quidem ; adventus ipsius ad te satis eum commendabit. 12.6.2 tu velim sic existimes tibique persuadeas, omne perfugium bonorum in te et Bruto esse positum, si, quod nolim, adversi quid evenerit. res, cum haec scribebam, erat in extremum adducta discrimen ; Brutus enim Mutinae vix iam sustinebat. qui si conservatus erit, vicimus ; sin, quod di omen avertant! omnis omnium cursus est ad vos. proinde fac animum tantum habeas tantumque apparatum quanto opus est ad universam rem p reciperandam. vale.

Scr. Romae circ. Non, Mart. a. 711 (43). CICERO CASSIO S. 12.7.1 quanto studio dignitatem tuam et in senatu et ad populum defenderim ex tuis te malo quam ex me cognoscere ; quae mea sententia in senatu facile valuisset, nisi Pansa vehementer obstitisset. ea sententia dicta productus sum in contionem a tr. pl. M. Servilio. dixi de te quae potui tanta contentione quantum forum est, tanto clamore consensuque populi ut nihil umquam simile viderim. id velim mihi ignoscas quod invita socru tua fecerim. mulier timida verebatur ne Pansae animus offenderetur. in contione quidem Pansa dixit matrem quoque tuam et fratrem illam a me sententiam noluisse dici. sed me haec non movebant, alia valebant ; favebam et rei p., cui semper favi, et dignitati ac gloriae tuae. 12.7.2 quod autem et in senatu pluribus verbis disserui et dixi in contione, in eo velim fidem meam liberes. promisi enim et prope confirmavi te non exspectasse nec exspectaturum decreta nostra sed te ipsum tuo more rem p. defensurum. et quamquam nihildum audieramus nec ubi esses nec quas copias haberes, tamen sic statuebam, omnis quae in istis partibus essent opes copiaeque tuas esse, per teque Asiam provinciam confidebam iam rei p. reciperatam. tu fac in augenda gloria te ipsum vincas. vale.

Scr. Romae v Id. Iii;;. ant paulo post a. 711 (43). CICERO CASSIO S. 12.8.1 scelus adfinis tui Lepidi summamque levitatem et inconstantiam ex actis, quae ad te mitti certo scio, cognosse te arbitror. itaque nos confecto bello, ut arbitrabamur, renovatum bellum gerimus spemque omnem in D. Bruto et Planco habemus, si verum quaeris, in te et in M. Bruto non solum ad praesens perfugium, si, quod nolim, adversi quid acciderit, sed etiam ad confirmationem perpetuae libertatis. 12.8.2 nos hic de Dolabella audiebamus quae vellemus, sed certos auctores non habebamus. te quidem magnum hominem et praesenti iudicio et reliqui temporis exspectatione scito esse. hoc tibi proposito fac ut ad summa contendas. nihil est tantum quod non p. R. a te perfici atque obtineri posse iudicet. vale.

Scr. Romae inter xvi et iii K. Quint. a. 711 (43). CICERO CASSIO S. 12.9.1 brevitas tuarum litterarum me quoque breviorem in scribendo facit et, vere ut dicam, non satis occurrit quid scribam nostras enim res in actis perferri ad te certo scio, tuas autem ignoramus. ' tamquam enim clausa sit Asia, sic nihil perfertur ad nos praeter rumores de oppresso Dolabella satis illos quidem constantis, sed adhuc sine auctore. 12.9.2 nos confectum bellum quom putaremus, repente a Lepido tuo in summam sollicitudinem sumus adducti. itaque tibi persuade maximam rei p. spem in te et in tuis copiis esse. firmos omnino exercitus habemus, sed tamen ut omnia, ut spero, prospere procedant multum interest te venire. exigua enim spes est rei p. (nam nullam non libet dicere), sed, quaecumque est, ea despondetur anno consulatus tui. vale.

Scr. Romae circ. K. Quint a. 711 (43). CICERO CASSIO S. 12.10.1 Lepidus, tuus adfinis, meus familiaris, pr. K. Quintilis sententiis omnibus hostis a senatu iudicatus est ceterique qui una cum illo a re p. defecerunt; quibus tamen ad sanitatem redeundi ante K. Sept. potestas facta est. fortis sane senatus, sed maxime spe subsidi tui. bellum quidem, cum haec scribebam, sane magnum erat scelere et levitate Lepidi. nos de Dolabella cotidie quae volumus audimus, sed adhuc sine capite, sine auctore, rumore nuntio. 12.10.2 quod cum ita esset, tamen litteris tuis, quas Nonis Maiis ex castris datas acceperamus, ita persuasum erat civitati ut illum iam oppressum omnes arbitrarentur, te autem in Italiam venire cum exercitu ut, si haec ex sententia confecta essent, consilio atque auctoritate tua, sin quid forte titubatum, ut fit in bello, exercitu tuo niteremur. quem quidem ego exercitum quibuscumque potuero rebus ornabo ; cuius rei tum tempus erit cum quid opis rei p. laturus is exercitus sit aut quid iam tulerit notum esse coepe4t nam adhuc tantum conatus audiuntur optimi illi quidem et praeclarissimi, sed gesta res exspectatur, quam quidem aut iam esse aliquam aut appropinquare confido. tua virtute, magnitudine animi nihil est nobilius. 12.10.3 itaque optamus ut quam primum te in Italia videamus. rem p. nos habere arbitrabimur, si vos habebimus. praeclare viceramus, nisi spoliatum, inermem, fugientem Lepidus recepisset Antonium. itaque numquam tanto odio civitati Antonius fuit quanto est Lepidus ; ille enim ex turbulenta re p., hic ex pace et victoria bellum excitavit. huic oppositos consules designatos habemus, in quibus est magna illa quidem spes sed anceps cura propter incertos exitus proeliorum. 12.10.4 persuade tibi igitur in te et in Bruto tuo esse omnia, vos exspectari, Brutum quidem iam iamque. quod si, ut spero, victis hostibus nostris veneritis, tamen auctoritate vestra res p. exsurget et in aliquo statu tolerabili consistet; sunt enim permulta quibus erit medendum, etiam si res p. satis esse videbitur sceleribus hostium liberata. vale.

Scr. in castris Tadolicis Non. Mart. a. 711 (43). C. CASSIVS PROCOS. S. D. M. CICERONI 12.11.1 S. v. b. e. e. q. v. in Syriam me profectum esse scito ad L. Murcum et Q. Crispum imp. viri fortes optimique cives, postea quam audierunt quae Romae gererentur, exercitus mihi tradiderunt ipsique mecum una fortissimo animo rem p. administrant. item legionem quam Q. Caecilius Bassus habuit ad me venisse scito, quattuorque legiones quas A. Allienus ex Aegypto eduxit traditas ab eo mihi esse scito. 12.11.2 nunc te cohortatione non puto indigere ut nos absentis remque p., quantum est in te, defendas. scire te volo firma praesidia vobis senatuique non deesse, ut optima spe et maximo animo rem p. defendas. reliqua tecum aget L. Carteius, familiaris meus. vale. D. Nonis Martiis ex castris taricheis.

Scr. in castris in Syria Non. Mai. a. 711 (43). CASSIVS PROCOS. S. D. M. CICERONI SV0. 12.12.1 S. v. h. e. e. q. v. legi tuas litteras, in quibus mirificum tuum erga me amorem recognovi ; videbaris enim non solum favere nobis, id quod et nostra et rei p. causa semper fecisti, sed etiam gravem curam suscepisse vehementerque esse de nobis sollicitus. itaque quod te primum existimare putabam nos oppressa re p. quiescere non posse, deinde, .cum suspicarere nos moliri, quod te sollicitum esse et de salute nostra et de rerum eventu putabam, simul ac legiones accepi quas A. Allienus eduxerat ex Aegypto, scripsi ad te tabellariosque compluris Romam misi ; scripsi etiam ad senatum litteras, quas reddi vetui prius quam tibi recitatae essent, si forte mei obtemperare mihi voluerint. quod si litterae perlatae non sunt, non dubito quin Dolabella, qui nefarie Trebonio occiso Asiam occupavit, tabellarios meos deprenderit litterasque interceperit. 12.12.2 exercitus omnis qui in Syria fuerunt teneo. habui pollulum morae, dum proluissa militibus persolvo ; nunc iam sum expeditus. A te peto ut dignitatem meam commendatam tibi habeas, si me intellegis nullum neque periculum neque laborem patriae denegasse, si contra importunissimos latrones arma cepi te hortante et auctore, si non solum exercitus ad rem p. libertatemque defendendam comparavi sed etiam crudelissimis tyrannis eripui ; quos si occupasset Dolabella, non solum adventu sed etiam opinione et exspectatione exercitus sui Antonium confirmasset. 12.12.3 quas ob res milites tuere, si eos mirifice de re p. meritos esse animadvertis, et effice ne quem paeniteat rem p. quam spem praedae et rapinarum sequi maluisse. item Murci et Crispi imperatorum dignitatem, quantum est in te, tuere. nam Bassus misere noluit mihi legionem tradere. quod nisi milites invito eo legatos ad me misissent, clausam Apameam tenuisset, quoad vi esset expugnata. haec a te peto non solum rei p. quae tibi semper fuit carissima, sed etiam amicitiae nostrae nomine, quam confido apud te plurimum posse. 12.12.4 crede mihi hunc exercitum quem habeo senatus atque optimi cuiusque esse maximeque tuum, de cuius voluntate adsidue audiendo mirifice te diligit carumque habet. qui si intellexerit commoda sua curae tibi esse, debere etiam se tibi omnia putabit. 12.12.5 Litteris scriptis audii Dolabellam in Ciliciam venisse cum suis copiis. proficiscar in Ciliciam. quid egerim celeriter ut scias dabo operam ; ac velim, ut meremur de re p., sic felices simus. fac valeas meque ames. Nonis Maiis ex castris.

Scr. in Cypro Crommyuacride Id. Iun. a. 711 (43). C. CASSIVS Q. S. D. M. CICERONI 12.13.1 S. v. b. e. v. Cum rei p. vel salute vel victoria gaudemus tum instauratione tuarum laudum, quod maximus consularis maximum consulem te ipse vicisti, et laetamur et mirari satis non possumus. fatale nescio quid tuae virtuti datum, id quod saepe iam experti sumus. est enim tua toga omnium armis felicior ; quae nunc quoque nobis paene victam rem p. ex manibus hostium eripuit ac reddidit. nunc ergo vivemus liberi, nunc te, omnium maxime civis et mihi carissime, id quod maximis rei p. tenebris comperisti, nunc te habebimus testem nostri et in te et in coniunctissimam tibi rem p. amoris et, quae saepe pollicitus es te et taciturum dum serviremus, et dicturum de me tum cum mihi profutura essent, nunc illa non ego quidem dici tanto opere desiderabo quam sentiri a te ipso. neque enim omnium iudicio malim me a te commendari quam ipse tuo iudicio digne ac mereor commendatus esse, ut haec novissima nostra facta non subita nec convenientia sed similia illis cogitationibus quarum tu testis es fuisse iudices meque ad optimam spem patriae non minimum tibi ipsi producendum putes. 12.13.2 sunt tibi, M. Tulli, liberi propinquique digni quidem te et merito tibi carissimi ; esse etiam debent in re p. proxime hos can, qui studiorum tuorum sunt aemuli, quorum esse cupio tibi copiam ; sed tamen non maxima me turba puto excludi, quo minus tibi vacet me excipere et ad omnia quae velis et probes producere. animum tibi nostrum fortasse probavimus, ingenium diutina servitus certe, qualecumque est, minus tamen quam erat passa est videri. 12.13.3 nos ex ora maritima Asiae provinciae et ex insulis quas potuimus navis deduximus, dilectum remigum magna contumacia civitatium tamen satis celeriter habuimus, secuti sumus classem Dolabellae cui L. Figulus praeerat ; qui spem saepe transitionis praebendo neque umquam non decedendo novissime Corycum se contulit et clauso portu se tenere coepit. nos illa relicta, quod et in castra pervenire satius esse putabamus et sequebatur classis altera, quam anno priore in Bithynia Tillius Cimber compararat, Turullius quaestor praeerat, Cyprum petivimus. ibi quae cognovimus scribere ad vos quam celerrime voluiiuus. 12.13.4 Dolabellam ut Tarsenses, pessimi socii, ita Laudiceni multo amentiores ultro arcessierunt; ex quibus utrisque civitatibus Graecorum militum numero speciem exercitus effecit. castra habet ante oppidum Laudiceam posita et partem muri demolitus est et castra oppido coniunxit. Cassius noster cum decem legionibus et cohortibus xx auxiliariis et quattuor milium equitatu a milibus passuum xx castra habet posita Πάλτῳ et existimat se sine proelio posse vincere ; nam iam ternis tetrachmis triticum apud Dolabellam est. Nisi quid navibus Laudicenorum supportarit, cito fame pereat necesse est ; ne supportare possit et Cassi classis bene magna cui praeest Sextilius Rufus et tres quas nos adduximus, ego, Turullius, Patiscus, facile praestabunt. te volo bene sperare et rem p., ut vos istic expedistis, ita pro nostra parte celeriter nobis expediri posse confidere. vale. D. Idib. Iun. Cypro a Crommyuacride.

Scr. Pergae iiii K. Iun. a. 711 (43). LENTVLVS CICERONI SV0 S. P. D. 12.14.1 Cum Brutum nostrum convenissem eumque tardius in Asiam venturum animadverterem, in Asiam redii ut reliquias mei laboris conligerem et pecuniam quam primum Romam mitterem. interim cognovi in Lycia esse classem Dolabellae ampliusque centum navis onerarias in quas exercitus eius imponi posset, idque Dolabellam ea mente comparasse ut, si Syriae spes eum frustrata esset, conscenderet in navis et Italiam peteret seque cum Antoniis et reliquis latronibus coniungeret. cuius rei tanto in timore fui, ut omnibus rebus relictis cum paucioribus et minoribus navibus ad illas ire conatus sim. 12.14.2 quae res, si a Rhodiis non essem interpellatus, fortasse tota sublata esset ; tamen magna ex parte profligata est, quoniam quidem classis dissipata est adventus nostri timore, milites ducesque effugerunt onerariae omnes ad unam a nobis sunt exceptae. certe quod maxime timui videor esse consecutus, ut non possit Dolabella in Italiam pervenire nec suis sociis firmatis durius vobis efficere negotium. 12.14.3 Rhodii nos et rem p. quam valde desperaverint ex litteris quas publice ruisi cognosces. et quidem multo parcius scripsi quam re vera furere eos inveni. quod vero aliquid de iis scripsi, mirari noli ; mira est eorum amentia. † nec me meae ullae privatim iniuriae umquam malus animus eorum in nostra salute, cupiditas partium aliarum, perseverantia in contemptione optimi cuiusque ferenda mihi non fuit. nec tamen omnis perditos esse puto ; sed idem illi qui tum fugientem patrem meum, qui L. Lentulum, qui Pompeium, qui ceteros viros clarissimos non receperunt, idem tamquam aliquo fato et nunc aut magistratum gerunt aut eos qui sunt in magistratu in sua habent potestate ; itaque eadem superbia in pravitate utuntur ; quorum improbitatem aliquando retundi et non pati impunitate augeri non solum utile est rei p. nostrae sed etiam necessarium. 12.14.4 de nostra dignitate velim tibi ut semper curae sit et,quocumque tempore occasionem habueris, et in senatu et ceteris rebus laudi nostrae suffragere. quoniam consulibus decreta est Asia et permissum est iis ut, dum ipsi venirent, darent negotium qui Asiam optineant, rogo te petas ab iis ut hanc dignitatem potissimum nobis tribuant et mihi dent negotium ut Asiam obtineam, dum ipsorum alter uter venit ; nam quod hoc properent in magistratu venire aut exercitum mittere causam non habent. Dolabella enim in Syria est et, ut tu divina tua mente prospexisti et praedicasti, dum isti veniunt, Cassius eum opprimet ; exclusus enim ab Antiochia Dolabella et in oppugnando male acceptus nulla alia confisus urbe Laudiceam, quae est in Syria, ad mare se contulit. ibi spero celeriter eum poenas daturum ; nam neque quo refugiat habet neque diutius ibi poterit tantum exercitum Cassi sustinere. spero etiam confectum esse iam et oppressum Dolabellam. 12.14.5 qua re non puto Pansam et Hirtium in consulatu properaturos in provincias exire sed Romae acturos consulatum. itaque si ab iis petieris ut interea nobis procurationem Asiae dent, spero te posse impetrare. praeterea mihi promiserunt Pansa et Hirtius coram et absenti mihi scripserunt Verrioque nostro Pansa adfirmavit se daturum operam ne in suo consulatu mihi succedatur. ego porro non medius fidius cupiditate provinciae produci longius spatium mihi volo ; nam mihi fuit ista provincia plena laboris, periculi, detrimenti ; quae ego ne frustra subierim nive, prius quam reliquias meae diligentiae consequar, decedere cogar valde laboro. nam si potuissem quam exegeram pecuniam universam mittere, postularem ut mihi succederetur ; nunc, quod Cassio dedi, quod Treboni morte amisimus, quod etiam crudelitate Dolabellae aut perfidia eorum, qui fidem mihi reique publicae non praestiterunt, id consequi et reficere volo ; quod aliter non potest fieri, nisi spatium habuero. id ut per te consequar velim, ut solet, tibi curae sit. 12.14.6 ego me de re p. puto esse meritum, ut non provinciae istius beneficium exspectare debeam sed tantum quantum Cassius et Bruti non solum illius facti periculique societate sed etiam huius temporis studio et virtute. primus enim ego leges Antonias fregi, primus equitatum Dolabellae ad rem p. traduxi Cassioque tradidi, primus dilectus habui pro salute omnium contra coniurationem sceleratissimam, solus Cassio et rei p. Syriam exercitusque qui ibi erant coniunxi; nam nisi ego tantam pecuniam tantaque praesidia et tam celeriter Cassio dedissem, ne ausus quidem esset ire in Syriam et nunc non minora pericula rei p. a Dolabella instarent quam ab Antonio. 12.14.7 atque haec omnia is feci qui sodalis et familiarissimus Dolabellae eram, coniunctissimus sanguine Antoniis, provinciam quoque illorum beneficio habebam, sed πατρίδα ἐμὴν μᾶλλον φιλῶν omnibus meis bellum primus indixi. haec etsi adhuc non magno opere mihi tulisse fructum animadverto, tamen non despero nec defetigabor permanere non solum in studio libertatis sed etiam in labore et periculis. at tamen, si etiam aliqua gloria iusta et merita provocabimur senatus et optimi cuiusque officiis, maiore cum auctoritate apud ceteros erimus et eo plus prodesse rei p. poterimus. 12.14.8 filium tuum, ad Brutum cum veni, videre non potui, ideo is quod iam in hiberna cum equitibus erat profectus, sed medius fidius ea esse eum opinione et tua et ipsius et in primis mea causa gaudeo ; fratris enim loco mihi est qui ex te natus teque dignus est. vale. D. iiii K. Iun. Pergae.

Scr. Pergae 1-6 §§ iiii K., § 7 iiii Non. Iun. a. 711 (43). P. LENTVLVS P. F. PROQ. PROPR. S. D. COSS. PR. TR. PL. SENATVI POPVLO PLEBIQVE ROMANAE 12.15.1 S. v. l. v. v. b. e. v. scelere Dolabellae oppressa Asia in proximam provinciam Macedoniam praesidiaque rei p. quae M. Brutus, v. c., tenebat me contuli et id egi ut, per quos celerrime possent, Asia provincia vectigaliaque in vestram potestatem redigerentur. quod cum pertimuisset Dolabella vastata provincia, correptis vectigalibus, praecipue civibus Romanis omnibus crudelissime denudatis ac divenditis celeriusque Asia excessisset quam eo praesidium adduci potuisset, diutius morari aut exspectare praesidium non necesse habui et quam primum ad meum officium revertendum mihi esse existimavi, ut et reliqua vectigalia exigerem et quam deposui pecuniam conligerem, quicquid ex ea correptum esset aut quorum id culpa accidisset cognoscerem quam primum et vos de omni re facerem certiores. 12.15.2 interim cum per insulas in Asiam naviganti mihi nuntiatum esset classem Dolabellae in Lycia esse Rhodiosque navis compluris instructas et paratas in aqua habere, cum Hs navibus quas aut mecum adduxeram aut comparaverat Patiscus proq., homo mihi cum familiaritate tum etiam sensibus in re p. coniunctissimus, Rhodum deverti confisus auctoritate vestra senatusque consulto quo hostem Dolabellam iudicaratis, foedere quoque quod cum iis M. Marcello, Ser. Sulpicio coss. renovatum erat, quo iuraverant Rhodii eosdem hostis se habituros quos senatus populusque R. quae res nos vehementer fefellit ; tantum enim afuit ut illorum praesidio nostram firmaremus classem, ut etiam a Rhodiis urbe, portu, statione quae extra urbem est, commeatu, aqua denique prohiberentur nostri milites, nos vix ipsi singulis cum navigiolis reciperemur. quam indignitatem deminutionemque t maiestatis non solum iuris nostri sed etiam imperi populique Romani idcirco tulimus quod interceptis litteris cognoramus Dolabellam, si desperasset de Syria Aegyptoque, quod necesse erat fieri, in navis cum omnibus suis latronibus atque omni pecunia conscendere esse paratum Italiamque petere ; idcirco etiam navis onerarias, quarum minor nulla erat duum milium amphorum, contractas in Lycia a classe eius obsideri. 12.15.3 huius rei timore, p. c., percitus iniurias perpeti et cum contumelia etiam nostra omnia prius experiri malui. itaque ad illorum voluntatem introductus in urbem et in senatum eorum quam diligentissime potui causam rei p. egi periculumque omne quod instaret si ille latro cum suis omnibus navis conscendisset exposui. Rhodios autem tanta in pravitate animadverti ut omnis firmiores putarent quam bonos, ut hanc concordiam et conspirationem omnium ordinum ad defendendam libertatem propense non crederent esse factam, ut patientiam senatus et optimi cuiusque manere etiam nunc confiderent nec potuisse audere quemquam Dolabellam hostem iudicare, ut denique omnia quae improbi fingebant magis vera existimarent quam quae vere facta erant et a nobis docebantur. 12.15.4 qua mente etiam ante nostrum adventum post Treboni indignissimam caedem ceteraque tot tamque nefaria facinora binae profectae erant ad Dolabellam legationes eorum, et quidem novo exemplo, contra leges ipsorum, prohibentibus iis qui tum magistratus gerebant. † haec sive timore, ut dictitant, de agris quos in continenti habent sive furore sive patientia paucorum, qui et antea pari contumelia viros clarissimos adfecerant et nunc maximos magistratus gerentes nullo exemplo neque nostra ex parte neque nostro praesentium neque imminenti Italiae urbique nostrae periculo, si ille parricida cum suis latronibus navibus ex Asia Syriaque expulsus Italiam petisset, mederi, cum facile possent, noluerunt†. 12.15.5 non nullis etiam ipsi magistratus veniebant in suspicionem detinuisse nos et demorati esse, dum classis Dolabellae certior fieret de adventu nostro. quam suspicionem consecutae res aliquot auxerunt, maxime quod subito ex Lycia Sex. Marius et C. Titius, legati Dolabellae, a classe discesserunt navique longa profugerunt onerariis relictis, in quibus conligendis non minimum temporis laborisque consumpserant. itaque cum ab Rhodo cum iis quas habueramus navibus in Lyciam venissemus, navis onerarias recepimus dominisque restituimus idemque, quod maxime verebamur, ne posset Dolabella cum suis latronibus in Italiam venire, timere desumus ; classem fugientem persecuti suiuus usque Sidam, quae extrema regio est provinciae meae. 12.15.6 ibi cognovi partem navium Dolabellae diffugisse, reliquas Syriam Cyprumque petisse. quibus disiectis, cum scirem C. Cassi, singularis civis et ducis, classem maximam fore praesto in Syria, ad meum officium reverti daboque operam ut meum studium, diligentiam vobis, p. c., reique p. praestem pecuniamque quam maximam potero et quam celerrime cogam omnibusque rationibus ad vos mittam. si percurrero provinciam et cognovero qui nobis et rei p. fidem praestiterunt in conservanda pecunia a me deposita quique scelere ultro deferentes pecuniam publicam hoc munere societatem facinorum cum Dolabella inierunt, faciam vos certiores. de quibus, si vobis videbitur, si, ut meriti sunt, graviter constitueritis nosque vestra auctoritate firmaveritis, facilius et reliqua exigere vectigalia et exacta servare poterimus. interea quo commodius vectigalia tueri provinciamque ab iniuria defendere possim, praesidium voluntarium necessariumque comparavi. 12.15.7 his litteris scriptis milites circiter xxx, quos Dolabella ex Asia conscripserat, ex Syria fugientes in Pamphyliam venerunt. hi nuntiaverunt Dolabellam Antiocheam quae in Syria est venisse, non receptum conatum esse aliquotiens vi introire ; repulsum semper esse cum magno suo detrimento itaque DC circiter amissis, aegris relictis noctu Antiochea profugisse Laudiceam versus ; ea nocte omnis fere Asiaticos milites ab eo discessisse ; ex his ad octingentos Antiocheam redisse et se iis tradidisse qui a Cassio relicti urbi illi praeerant, ceteros per Amanum in Ciliciam descendisse, quo ex numero se quoque esse dicebant; Cassium autem cum suis omnibus copiis nuntiatum esse quadridui iter Laudicea afuisse tum cum Dolabella eo tenderet. quam ob rem opinione celerius confido sceleratissimum latronem poenas daturum. iiii N. Iun. Pergae.

Scr. Athenis viii K. Iun. a. 710 (44). TREBONIVS CICERONI S. 12.16.1 S. v. b. Athenas veni a. d. xi K. Iun. atque ibi, quod maxime optabam, vidi filium tuum deditum optimis studiis summaque modestiae fama. qua ex re quantam voluptatem ceperim scire potes etiam me tacente ; non enim nescis quanti te faciam et quam pro nostro veterrimo verissimoque amore omnibus tuis etiam minimis commodis, non modo tanto bono gaudeam. noli putare, mi Cicero, me hoc auribus tuis dare ; nihil adulescente tuo atque adeo nostro (nihil enim mihi a te potest esse seiunctum) aut amabilius omnibus iis qui Athenis sunt est aut studiosius earum artium quas tu maxime amas, hoc est optimarum. itaque tibi, quod vere facere possum, libenter quoque gratulor nec minus etiam nobis quod eum, quem necesse erat diligere qualiscumque esset, talem habemus ut libenter quoque diligamus. 12.16.2 qui cum mihi in sermone iniecisset se velle Asiam visere, non modo invitatus sed etiam rogatus est a me ut id potis simum nobis obtinentibus provinciam faceret ; cui nos et caritate et amore tuum officium praestaturos non debes dubitare. illud quoque erit nobis curae ut Cratippus una cum eo sit, ne putes in Asia feriatum illum ab iis studiis in quae tua cohortatione incitatur futurum ; nam illum paratum, ut video, et ingressum pleno gradu cohortari non intermittemus, quo in dies longius discendo exercendoque se procedat. 12.16.3 vos quid ageretis in re p., cum has litteras dabam, non sciebam ; audiebam quaedam turbulenta, quae scilicet cupio esse falsa ut aliquando otiosa libertate fruamur ; quod vel minime mihi adhuc contigit. ego tamen nactus in navigatione nostra pusillum laxamenti concinnavi tibi munusculum ex instituto meo et dictum cum magno nostro honore a te dictum conclusi et tibi infra subscripsi. in quibus versiculis si tibi quibusdam verbis εὐθυρρημονέστερος videbor, turpitudo personae eius in quam liberius invehimur nos vindicabit. ignosces etiam iracundiae nostrae, quae iusta est in eius modi et homines et civis. deinde qui magis hoc Lucilio licuerit adsumere libertatis quam nobis? cum etiam si odio pari fuerit in eos quos laesit, tamen certe non magis dignos habuerit in quos tanta libertate verborum incurreret. 12.16.4 tu sicut mihi pollicitus es, adiunges me quam primum ad tuos sermones ; namque illud non dubito quin, si quid de interitu Caesaris scribas, non patiaris me minimam partem et rei et amoris tui ferre. vale et matrem meosque tibi commendatos habe. D. viii K. Iun. Athenis.

Scr. Romae circ. med. in Sept a. 708 (46). CICERO S. D. CORNIFICIO CONLEGAE. 12.17.1 grata mihi vehementer est memoria nostri tua quam significasti litteris ; quam ut conserves, non quo de tua constantia dubitem sed quia mos est ita rogandi, rogo. ex Syria nobis tumultuosiora quaedam nuntiata sunt, quae quia tibi sunt propiora quam nobis, tua me causa magis movent quam mea. Romae summum otium est, sed ita ut malis salubre aliquod et honestum negotium ; quod spero fore. video id curae esse Caesari. 12.17.2 me scito, dum tu absis, quasi occasionem quandam et licentiam nactum scribere audacius, et cetera quidem fortasse quae etiam tu concederes, sed proxime scripsi de optimo genere dicendi, in quo saepe suspicatus sum te . a iudicio nostro sic scilicet ut doctum hominem ab non indocto paulum dissidere. huic tu libro maxime velim ex animo, si minus, gratiae causa suffragere. dicam tuis ut eum, si velint, describant ad teque mittant ; puto enim, etiam si rem minus probabis, tamen in ista solitudine, quicquid a me profectum sit, iucundum tibi fore. 12.17.3 quod mihi existimationem tuam dignitatemque commendas, facis tu quidem omnium more, sed velim sic existimes, me cum amori quem inter nos mutuum esse intellegam plurimum tribuam, tum de summo ingenio et de studiis tuis optimis et de spe amplissimae dignitatis ita iudicare ut neminem tibi anteponam, comparem paucos.

Scr. Romae vel ex. m. Sept. vel in. Oct ,a. 708 (46). CICERO S. D. CORNIFICIO CONLEGAE. 12.18.1 quod extremum fuit in ea epistula quam a te proxime accepi, ad id primum respondebo ; animum adverti enim hoc vos magnos oratores facere non numquam. epistulas requiris meas ; ego autem numquam, cum mihi denuntiatum esset a tuis ire aliquem, non dedi. quod mihi videor ex tuis litteris intellegere te nihil commissurum esse temere nec ante quam scisses quo iste nescio qui Caecilius Bassus erumperet quicquam certi constituturum, id ego et speraram prudentia tua fretus et ut confiderem fecerunt tuae gratissimae mihi litterae, idque ut facias quam saepissime, ut et quid tu agas et quid agatur scire possim et etiam quid acturus sis, valde te rogo. etsi periniquo patiebar animo te a me digredi, tamen eo tempore me consolabar, quod et in summum otium te ire arbitrabar et ab impendentibus magnis negotiis discedere 12.18.2 utrumque contra accidit ; istic enim bellum est exortum, hic pax consecuta, sed tamen eius modi pax in qua, si adesses, multa te non delectarent, ea tamen quae ne ipsum Caesarem quidem delectant. bellorum enim civilium ii semper exitus sunt, ut non ea solum fiant quae velit victor, sed etiam ut iis mos gerendus sit quibus adiutoribus sit parta victoria. equidem sic iam obdurui ut ludis Caesaris nostri animo aequissimo viderem T. Plancum, audirem Laberi et Publili poemata. nihil mihi tam desse scito quam quicum haec familiariter docteque rideam. is tu eris, si quam primum veneris ; quod ut facias, non mea solum sed etiam tua interesse arbitror.

Scr. Romae m. Dec. a. 708 (46). CICERO CORNIFICIO S. 12.19.1 libentissime legi tuas litteras ; in quibus iucundissimum mihi fuit, quod cognovi meas tibi redditas esse ; non enim dubitabam quin eas libenter lecturus esses, verebar ut redderentur. bellum quod est in Syria Syriamque provinciam tibi tributam esse a Caesare ex tuis litteris cognovi. eam rem tibi volo bene et feliciter evenire ; quod ita fore confido fretus et industria et prudentia tua. 12.19.2 sed de Parthici belli suspicione quod scribis, sane me commovit. quid enim copiarum haberes cum ipse coniectura consequi poteram tum ex tuis litteris cognovi. itaque opto ne se illa gens moveat hoc tempore, dum ad te legiones eae perducantur quas audio duci. quod si paris copias ad confligendum non habebis, non te fugiet uti consilio M. Bibuli, qui se oppido munitissimo et copiosissimo tam diu tenuit quam diu in provincia Parthi fuerunt. sed haec melius ex re et ex tempore constitues ; mihi quidem usque curae erit quid agas, dum quid egeris sciero. Litteras ad te numquam habui cui darem, quin dederim ; a te ut idem facias peto, in primisque ut ita ad tuos scribas, ut me tuum sciant esse.

Scr. Romae iv Non. Sept a. 710 (44). CICERO CORNIFICIO 12.20.1 gratae mihi tuae litterae, nisi quod Sinuessanum deversoriolum contempsisti. quam quidem contumeliam villa pusilla iniquo animo feret, nisi in Cumano et Pompeiano reddideris ὑπομνηματισμὸν. sic igitur facies meque amabis et scripto aliquo lacesses ; ego enim respondere facilius possum quam provocare. quod si, †ut es, cessabis, lacessam, nec tua ignavia etiam mihi inertiam adferet. plura otiosus ; haec cum essem in senatu exaravi.

Scr. Romae nicrise "needo a. 710 (44). CICERO CORNIFICIO 12.21.1 C. Anicius, familiaris meus, vir omnibus rebus ornatus, negotiorum suorum causa legatus est in Africam legatione libera. Eum velim rebus omnibus adiuves operamque des ut quam commodissime sua negotia conficiat, in primisque, quod ei carissimum est, dignitatem eius tibi commendo idque a te peto, quod ipse in provincia facere sum solitus non rogatus, ut omnibus senatoribus lictores darem ; quod idem acceperam et id cognoveram a summis viris factitatum. hoc igitur, mi Cornifici, facies ceterisque rebus omnibus eius dignitati reique, si me amas, consules. erit id mihi gratissimum. da operam ut valeas.

Scr. Romae post xiii K. Oct a. 710 (44). CICERO CORNIFICIO S. 12.22.1 nos hic cum homine gladiatore omnium nequissimo, conlega nostro, Antonio, bellum gerimus, sed non pari condicione, contra arma verbis. at etiam de te contionatur, nec impune ; nam sentiet quos lacessierit. ego autem acta ad te omnia arbitror perscribi ab aliis ; a me futura debes cognoscere ; quorum quidem non est difficilis coniectura. oppressa omnia sunt, nec habent ducem boni, nostrique tyrannoctoni longe gentium absunt. Pansa et sentit bene et loquitur fortiter ; Hirtius noster tardius convalescit. quid futurum sit plane nescio ; spes tamen una est aliquando p. R. maiorum similem fore. ego certe rei p. non deero et, quicquid acciderit a quo mea culpa absit, animo forti feram ; illud profecto, quoad potero, tuam famam et dignitatem tuebor.

12.22a Scr. Romae a. 710 (44) paulo post xiii K. Ian. CICERO CORNIFICIO S. A. d. xiii K. Ian. senatus frequens mihi est adsensus cum de ceteris rebus magnis et necessariis tum de provinciis ab iis qui obtinerent retinendis neque cuiquam tradendis, nisi qui ex s. c. successisset. hoc ego cum rei p. causa censui tum me hercule in primis retinendae dignitatis tuae. quam ob rem te amoris nostri causa rogo, rei p. causa hortor ut ne cui quicquam iuris in tua provincia esse patiare atque ut omnia referas ad dignitatem, qua nihil esse potest praestantius. 12.22a.4 vere tecum agam, ut necessitudo nostra postulat in Sempronio, si meis litteris obtemperasses, maximam ab omnibus laudem adeptus esses. sed illud et praeteriit et levius est, haec magna res est : fac ut provinciam retineas in potestate rei p. plura scripsissem, nisi tui festinarent. itaque Chaerippo nostro me velim excuses.

Scr. Romae paulo post vii id. Oct. a. 710 (44). CICERO CORNIFICIO S. 12.23.1 omnem condicionem imperi tui statumque provinciae mihi demonstravit Tratorius. O multa intolerabilia locis omnibus! sed quo tua maior dignitas, eo quae tibi acciderunt minus ferenda ; neque enim, quae tu propter magnitudinem et animi et ingeni moderate fers, a te ea non ulciscenda sunt, etiam si non sunt dolenda. sed haec posterius. rerum urbanarum acta tibi mitti certo scio. 12.23.2 quod ni ita putarem, ipse perscriberem in primisque Caesaris Octaviani conatum ; de quo multitudini fictum ab Antonio crimen videtur, ut in pecuniam adulescentis impetum faceret ; prudentes autem et boni viri et credunt factum et probant. quid quaeris? magna spes est in eo ; nihil est quod non existimetur laudis et gloriae causa facturus. Antonius autem, noster familiaris, tanto se odio esse intellegit ut, cum interfectores suos domi comprenderit, rem proferre non audeat. A. d. vii Id. Oct. Brundisium erat profectus obviam legionibus Macedonicis quattuor, quas sibi conciliare pecunia cogitabat easque ad urbem adducere et in cervicibus nostris conlocare. 12.23.3 habes formam rei p., si in castris potest esse res p. ; in quo tuam vicem saepe doleo, quod nullam partem per aetatem sanae et salvae rei p. gustare potuisti. atque antehac quidem sperare saltem licebat, nunc etiam id ereptum est. quae enim est spes, cum in contione dicere ausus sit Antonius Cannutium apud eos locum sibi quaerere quibus se salvo locus in civitate esse non posset? 12.23.4 equidem et haec et omnia quae homini accidere possunt sic fero ut philosophiae magnam habeam gratiam, quae me non modo ab sollicitudine abducit sed etiam contra omnis fortunae impetus armat, tibique idem censeo faciendum nec a quo culpa absit quicquam in malis numerandum. sed haec tu melius. Tratorium nostrum cum semper probassem, tum maxime in tuis rebus summam eius fidem, diligentiam prudentiamque cognovi. da operam ut valeas ; hoc mihi gratius facere nihil potes.

Scr. Romae circ. ix K. Febr. a. 711 (43). CICERO CORNIFICIO S. 12.24.1 ego nullum locum praetermitto (nec enim debeo) non modo laudandi tui sed ne ornandi quidem ; sed mea studia erga te et officia malo tibi ex tuorum litteris quam ex meis esse nota. te tamen hortor ut omni cura in rem p. incumbas. hoc est animi, hoc est ingeni tui, hoc eius spei quam habere debes amplificandae dignitatis tuae. 12.24.2 sed hac de re alias ad te pluribus. Cum enim haec scribebam, in exspectatione erant omnia ; nondum legati redierant, quos senatus non ad pacem deprecandam sed ad denuntiandum bellum miserat nisi legatorum nuntio paruisset. ego tamen, ut primum occasio data est, meo pristino more rem p. defendi, me principem senatui populoque R. professus sum nec, postea quam suscepi causam libertatis, minimum tempus amisi tuendae salutis libertatisque communis. sed haec quoque te ex aliis malo. 12.24.3 T. Pinarium, familiarissimum meum, tanto tibi studio commendo ut maiore non possim ; cui cum propter omnis virtutes tum etiam propter studia communia sum amicissimus. is procurat rationes negotiaque Dionysi nostri, quem et tu multum amas et ego omnium plurimum. ea tibi ego non debeo commendare, sed commendo tamen. facies igitur ut ex Pinari, gratissimi hominis, litteris tuum et erga illum et erga Dionysium studium perspiciamus.

Scr. Romae xiv K. Apr. a. 711 (43). CICERO CORNIFICIO S. 12.25.1 Liberalibus litteras accepi tuas quas mihi Cornificius altero vicesimo die, ut dicebat, reddidit. eo die non fuit senatus neque postero. Quinquatribus frequenti senatu causam tuam egi non invita Minerva ; etenim eo ipso die senatus decrevit ut Minerva nostra, custos urbis, quam turbo deiecerat, restitueretur. Pansa tuas litteras recitavit. Magna senatus approbatio consecuta est cum summo gaudio et offensione Minotauri, id est Calvisi et Tauri ; factum de te s. c. honorificum. postulabatur ut etiam illi notarentur ; sed Pansa clementior. 12.25.2 ego, mi Cornifici, quo die primum in spem libertatis ingressus sum et cunctantibus ceteris a. d. xiii K. Ian. fundamenta ieci rei p. eo ipso die providi multum atque habui rationem dignitatis tuae ; mihi enim est adsensus senatus de obtinendis provinciis. nec vero postea destiti labefactare eum qui summa cum tua iniuria contumeliaque rei p. provinciam absens obtinebat. itaque crebras vel potius cotidianas compellationes meas non tulit seque in urbem recepit invitus neque solum spe sed certa re iam et possessione deturbatus est meo iustissimo honestissimoque convicio. te tuam dignitatem summa tua virtute tenuisse provinciaeque honoribus amplissimis adfectum vehementer gaudeo .

12.25.3 quod te mihi de Sempronio purgas, accipio excusationem ; fuit enim illud quoddam caecum tempus servitutis. ego tuorum consiliorum auctor dignitatisque fautor iratus temporibus in Graeciam desperata libertate rapiebar, cum me etesiae quasi boni cives relinquentem rem p. prosequi noluerunt austerque adversus maximo flatu me ad tribulis tuos Regium rettulit, atque inde ventis remis in patriam omni festinatione properavi postridieque in summa reliquorum servitute liber unus fui. 12.25.4 sic sum in Antonium invectus ut ille non ferret omnemque suum vinulentum furorem in me unum effunderet meque tum elicere vellet ad caedis causam tum temptaret insidiis. quem ego ructantem et nauseantem conieci in Caesaris Octaviani plagas. puer enim egregius praesidium sibi primum et nobis, deinde summae rei p. comparavit. qui nisi fuisset, Antoni reditus a Brundisio pestis patriae fuisset. quae deinceps acta sint scire te arbitror. sed redeamus illuc unde devertimus. accipio excusationem tuam de Sempronio ; neque enim statuti quid in tanta perturbatione habere potuisti. nunc hic dies aliam vitam defert, alios mores postulat,
ut ait Terentius. quam ob rem, mi Quinte, conscende nobiscum et quidem ad puppim. una navis est iam bonorum omnium, quam quidem nos damus operam ut rectam teneamus, utinam prospero cursu! sed, quicumque venti erunt, ars nostra certe non aberit. quid enim prae stare aliud virtus potest? tu fac ut magno animo sis et excelso cogitesque omnem dignitatem tuam cum re p. coniunctam esse debere.

12.25a Scr. Romae cire. In. m. Mai. a. 711 (43). CICERO CORNIFICIO S. 12.25a.6 P. Lucceium mihi meum commendas ; quem quibuscumque rebus potero diligenter tuebor. Hirtium quidem et Pansam, conlegas nostros, homines in consulatu rei p. salutans, alieno sane tempore amisimus, re publica Antoniano quidem latrocinio liberata sed nondum omnino explicata. quam nos, si licebit, more nostro tuebimur, quamquam admodum sumus iam defetigati. sed nulla lassitudo impedire officium et fidem debet. 12.25a.7 verum haec hactenus. ab aliis te de me quam a me ipso malo cognoscere. de te audiebamus ea quae maxime vellemus. de Cn. Minucio, quem tu quibusdam litteris ad caelum laudibus extulisti, rumores duriores erant. id quale sit omninoque quid istic agatur facias me velim certiorem.

Scr. Romae vere a. 711 (43). CICERO CORniFICIO S. 12.26.1 Q. Turius, qui in Africa negotiatus est, vir bonus et honestus, heredes fecit similis sui, Cn. Saturninum, Sex. Aufidium, C. Anneum, Q. Considium Gallum, L. Servilium Postumum, C. Rubellium. ex eorum oratione intellexi gratiarum actione eos magis egere quam commendatione. tanta enim liberalitate se tua usos praedicabant ut iis plus a te tributum intellegerem quam ego te auderem rogare. 12.26.2 audebo tamen ; scio enim quantum ponderis mea commendatio sit habitura. qua re a te peto ut ad eam liberalitatem qua sine meis litteris usus es quam maximus his litteris cumulus accedat. caput autem est meae commendationis ne patiare Erotem Turium, Q. Turi libertum, ut adhuc fecit, hereditatem Turianam avertere ceterisque omnibus rebus habeas eos a me commendatissimos. magnam ex eorum splendore et observantia capies voluptatem. quod ut velis te vehementer etiam atque etiam rogo.

12.27 Scr. Romae vere a. 711 (43). CICERO CORNIFICIO S. Sex. Aufidius et observantia qua me colit accedit ad proximos et splendore, equiti Romano nemini cedit; est autem ita temperatis moderatisque moribus ut summa severitas summa cum humanitate iungatur. cuius tibi negotia quae sunt in Africa ita commendo ut maiore studio magisve ex animo commendare non possim. pergratum mihi feceris, si dederis operam ut is intellegat meas apud te litteras maximum pondus habuisse. hoc te vehementer, mi Cornifici, rogo.

Scr. Romae paulo post xiii K. Apr.v a. 711 (43). CICERO CORNIFICIO S. 12.28.1 adsentior tibi eos quos scribis Lilybaeo minari istic poenas dare debuisse ; sed metuisti, ut ais, ne nimis liber in ulciscendo viderere. metuisti igitur ne gravis civis, ne nimis fortis, ne nimis te dignus viderere. 12.28.2 quod societatem rei p. conservandae tibi mecum a patre acceptam renovas gratum est ; quae societas inter nos semper, mi Cornifici, manebit. gratum etiam illud, quod mihi tuo nomine gratias agendas non putas ; nec enim id inter nos facere debemus. senatus saepius pro dignitate tua appellaretur, si absentibus consulibus umquam nisi ad rem novam cogeretur. itaque nec de HS X_X_ nec de HS D_C_C_ quicquam agi nunc per senatum potest. tibi autem ex s. c. imperandum mutuumve sumendum censeo. in re p. quid agatur credo a te ex eorum litteris cognoscere, qui ad te acta debent perscribere. ego sum spe bona consilio, cura, labore non desum ; omnibus inimicis rei publicae esse me acerrimum hostem prae me fero. res neque nunc difficili loco mihi videtur esse et fuisset facillimo, si culpa a quibusdam afuisset.

Scr. Romae vere a. 711 (43). CICERO CORNIFICIO SAL. 12.29.1 non modo tibi cui nostra omnia notissima sunt, sed neminem in populo R. arbitror esse cui sit ignota ea familiaritas quae mihi cum L. Lamia est. etenim magno theatro spectata est tum cum est ab A. Gabinio consule relegatus quod libere et fortiter salutem meam defendisset. nec ex eo amor inter nos natus est sed, quod erat vetus et magnus, propterea nullum periculum pro me adire dubitavit. ad haec officia vel merita potius iucundissima consuetudo accedit, ut nullo prorsus plus homine delecter. non puto te iam exspectare quibus eum tibi verbis commendem ; causa enim tanti amoris intellegis quae verba desideret. 12.29.2 Iis me omnibus usum putato. tantum velim existimes, si negotia Lamiae, procuratores, libertos, familiam quibuscumque rebus opus erit defenderis, gratius mihi futurum quam si ea tua liberalitas pertinuisset ad rem familiarem meam ; nec dubito quin sine mea commendatione, quod tuum est iudicium de hominibus, ipsius Lamiae causa studiose omnia facturus sis. quamquam erat nobis dictum te existimare alicui s. c., quod contra dignitatem tuam fieret, scribendo Lamiam adfuisse ; qui omnino consulibus illis numquam fuit ad scribendum ; deinde omnia tum falsa senatus consulta deferebantur. Nisi forte etiam illi Semproniano s. c. me censes adfuisse qui ne Romae quidem fui, ut tum de eo ad te scripsi re recenti. 12.29.3 sed haec hactenus. te, mi Cornifici, etiam atque etiam rogo ut omnia Lamiae negotia mea putes esse curesque ut intellegat hanc commendationem maximo sibi usui fuisse. hoc mihi gratius facere nihil potes. cura ut valeas.

Scr. Romae paulo post v Id. Iun. a. 711 (43). CICERO CORNIFICIO S. 12.30.1 itane? praeter litigatores nemo ad te meas litteras? multae istae quidem ; tu enim perfecisti ut nemo sine litteris meis tibi se commendatum putaret ; sed quis umquam tuorum mihi dixit esse cui darem, quin dederim? aut quid mi iucundius quam, cum coram tecum loqui non possim, aut scribere ad te aut tuas legere litteras? illud magis mihi solet esse molestum, tantis me impediri occupationibus, ut ad te scribendi meo arbitratu facultas nulla detur. non enim te epistulis sed voluminibus lacesserem ; quibus quidem me a te provocari oportebat. quamvis enim occupatus sis,' oti tamen plus habes ; aut, si ne tu quidem vacas, noli impudens esse nec mihi molestiam exhibere et a me litteras crebriores, cum tu mihi raro mittas, flagitare. 12.30.2 nam cum antea distinebar maximis occupationibus, propterea quod omnibus curis rem p. mihi tuendam putabam, tum hoc tempore multo distineor vehementius. ut enim gravius aegrotant ii qui, cum levati morbo videntur, in eum de integro inciderunt, sic vehementius nos laboramus, qui profligato bello ac paene sublato renovatum bellum gerere conamur. sed haec hactenus. .

12.30.3 tu tibi, mi Cornifici, fac ut persuadeas non esse me tam imbecillo animo, ne dicam inhumano, ut a te vinci possim aut officiis aut amore. non dubitabam equidem, verum tamen multo mihi notiorem amorem tuum effecit Chaerippus. O hominem semper illum quidem mihi aptum, nunc vero etiam suavem! vultus me hercule tuos mihi expressit omnis, non solum animum ac verba pertulit. itaque noli vereri ne tibi suscensuerim, quod eodem exemplo ad me quo ad ceteros. requisivi equidem proprias ad me unum litteras, sed neque vehementer et amanter.

12.30.4 de sumptu, quem te in rem militarem facere et fecisse dicis, nihil sane possum tibi opitulari, propterea quod et orbus senatus consulibus amissis et incredibiles angustiae pecuniae publicae ; quae conquiritur undique, ut optime meritis militibus promissa solvantur ; quod quidem fieri sine tributo posse non arbitror.

12.30.5 de Attio Dionysio nihil puto esse, quoniam mihi nihil dixit Tratorius. de P. Lucceio nihil tibi concedo, quo studiosior tu sis quam ego sum ; est enim nobis necessarius. sed a magistris cum contenderem de praeterendo die, probarunt mihi sese quo minus id facerent et compromisso et iure iurando impediri. qua re veniendum arbitror Lucceio ; quamquam, si meis litteris obtemperavit, cum tu haec leges illum Romae esse oportebit. 12.30.6 ceteris de rebus maximeque de pecunia, cum Pansae mortem ignorares, scripsisti quae per nos ab eo consequi te posse arbitrarere. quae te non fefellissent, si viveret ; nam te diligebat ; post mortem autem eius quid fieri posset non videbamus. de Venuleio, Latino, Horatio valde laudo ; illud non nimium probo, quod scribis, quo illi animo aequiore ferrent, te tuis etiam legatis lictores ademisse (honore enim cum ignominia dignis non erant comparandi), eosque, ex s. c. si non decedunt, cogendos ut decedant existimo. haec fere ad eas litteras, quas eodem exemplo is binas accepi ; de reliquo velim tibi persuadeas non esse mihi meam dignitatem tua cariorem.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 11 Cic. Fam. 12 (English) >>Cic. Fam. 13

Powered by PhiloLogic